monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 12
II ID. Romae via Aurelia, milliario quinto, passio martyris Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii, quorum Naborem et Nazarium simul cum Gorgone martyre transtulit a Roma in Galliam, Hruocgangus Metensis episcopus, permittente Paulo papa Romano, anno Dominicae incarnationis 765, et collocavit praedictus episcopus sanctum Gorgonem in monasterio quod dicitur Gorzia, sanctum vero Naborem in monasterio quod dicitur Novacella. Sanctum quoque Nazarium in monasterio quod dicitur Lauresham, ubi signa et miracula in sanitate infirmorum et debilium saepius fiunt.